monumenta.ch > Plinius > sectio 60

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 21, 60
{XXXIV} Habrotonum odore iucunde gravi floret aestate; flos est aurei coloris. vacuum sponte provenit, cacumine suo se propagat. seritur autem semine melius quam radice aut surculo, semine quoque non sine negotio; plantaria transferuntur - sic et Adonium -, utrumque aestate. alsiosa enim admodum sunt, ut sole tamen nimio laedantur. sed ubi convaluere, rutae vice fruticant. habrotono simile odore leucanthemum est, flore albo, foliosum.